Liber Proverbiorum*

Caput 30: 2

stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum
(* Traductions européennes)

Glose

Stultissimus. Filii hujus saeculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione suaLuc. 16.. Et Apostolus:Si quis videtur esse sapiens in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiensI Cor. 3..Non didiciab homine, sed, donante Deo, ut sanctorum scientiam noscam. Et Apostolus:Nos stulti propter Christum:iterum ait,Sapientiam autem loquimur inter perfectos. Sapientiam vero non hominum,scilicet neque principum hujus saeculi, qui destruuntur.